Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
  2. singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
  3. umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
  4. utque lupi barbam variae cum dente colubrae
  5. abdiderint furtim terris et imagine cerea
  6. largior arserit ignis et ut non testis inultus
  7. horruerim voces Furiarum et facta duarum?
  8. nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
  9. diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
  10. canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
  11. excidere atque herbas atque incantata lacertis
  12. vincula cum magno risuque iocoque videres.
  1. Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
  2. nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
  3. accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
  4. arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
  5. ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
  6. cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille