Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
  2. maxima formido; nam fures dextra coercet
  3. obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
  4. ast inportunas volucres in vertice harundo
  5. terret fixa vetatque novis considere in hortis.
  6. huc prius angustis eiecta cadavera cellis
  7. conservus vili portanda locabat in arca;
  8. hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
  9. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  10. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  11. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  12. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  13. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  14. albis informem spectabant ossibus agrum,
  15. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  16. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  17. quantum carminibus quae versant atque venenis
  18. humanos animos: has nullo perdere possum