Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. albis informem spectabant ossibus agrum,
  2. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  3. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  4. quantum carminibus quae versant atque venenis
  5. humanos animos: has nullo perdere possum
  6. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  7. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  8. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  9. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  10. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  11. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
  12. unguibus et pullam divellere mordicus agnam
  13. coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
  14. manis elicerent animas responsa daturas.
  15. lanea et effigies erat altera cerea: maior