Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
  2. cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
  3. maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
  4. maxima formido; nam fures dextra coercet
  5. obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
  6. ast inportunas volucres in vertice harundo
  7. terret fixa vetatque novis considere in hortis.
  8. huc prius angustis eiecta cadavera cellis
  9. conservus vili portanda locabat in arca;
  10. hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
  11. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  12. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  13. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  14. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  15. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  16. albis informem spectabant ossibus agrum,
  17. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  18. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  19. quantum carminibus quae versant atque venenis
  20. humanos animos: has nullo perdere possum