Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
  2. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  3. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  4. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  5. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  6. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  7. summa fuit: duo si discordia vexet inertis
  8. aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
  9. cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
  10. muneribus missis. Bruto praetore tenente
  11. ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
  12. conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
  13. acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
  14. Persius exponit causam; ridetur ab omni
  15. conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
  16. solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
  17. appellat comites, excepto Rege; canem illum,
  18. invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
  19. flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
  20. tum Praenestinus salso multoque fluenti