Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
  2. omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
  3. Persius hic permagna negotia dives habebat
  4. Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,
  5. durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
  6. confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
  7. Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
  8. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
  9. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  10. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  11. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  12. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  13. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  14. summa fuit: duo si discordia vexet inertis
  15. aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
  16. cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
  17. muneribus missis. Bruto praetore tenente
  18. ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non