Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  2. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  3. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  4. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  5. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  6. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  7. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  8. laus illi debetur et a me gratia maior.
  9. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  10. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  11. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  12. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  13. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  14. a certis annis aevum remeare peractum
  15. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
  16. optaret sibi quisque, meis contentus honestos
  17. fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
  18. iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
  19. nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
  20. nam mihi continuo maior quaerenda foret res