Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  2. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  3. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  4. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  5. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  6. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  7. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  8. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  9. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  10. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  11. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  12. noluit in Flavi ludum me mittere, magni