Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
  2. olim qui magnis legionibus imperitarent,
  3. ut plerique solent, naso suspendis adunco
  4. ignotos, ut me libertino patre natum.
  5. cum referre negas, quali sit quisque parente
  6. natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
  7. ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
  8. multos saepe viros nullis maioribus ortos
  9. et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
  10. contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
  11. Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
  12. non umquam pretio pluris licuisse, notante
  13. iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
  14. saepe dat indignis et famae servit ineptus,
  15. qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet