Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
  2. incoluit finis, nemo generosior est te,
  3. nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
  4. olim qui magnis legionibus imperitarent,
  5. ut plerique solent, naso suspendis adunco
  6. ignotos, ut me libertino patre natum.
  7. cum referre negas, quali sit quisque parente
  8. natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
  9. ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
  10. multos saepe viros nullis maioribus ortos
  11. et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
  12. contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
  13. Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
  14. non umquam pretio pluris licuisse, notante
  15. iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
  16. saepe dat indignis et famae servit ineptus,
  17. qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
  18. nos facere a volgo longe longeque remotos?
  19. namque esto: populus Laevino mallet honorem
  20. quam Decio mandare novo censorque moveret