Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu
  2. ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum
  3. sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix
  4. saetosam laevi frontem turpaverat oris.
  5. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
  6. pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
  7. nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
  8. multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam
  9. ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
  10. nilo deterius dominae ius esse; rogabat
  11. denique, cur umquam fugisset, cui satis una
  12. farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
  13. prorsus iucunde cenam producimus illam.
  14. tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
  15. paene macros arsit dum turdos versat in igni.
  16. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
  17. volcano summum properabat lambere tectum.
  18. convivas avidos cenam servosque timentis
  19. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  20. incipit ex illo montis Appulia notos