Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. multa poetarum veniat manus, auxilio quae
  2. sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te
  3. Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
  1. Egressum magna me accepit Aricia Roma
  2. hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
  3. graecorum longe doctissimus; inde forum Appi
  4. differtum nautis cauponibus atque malignis.
  5. hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
  6. praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
  7. hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
  8. indico bellum, cenantis haud animo aequo
  9. exspectans comites. iam nox inducere terris
  10. umbras et caelo diffundere signa parabat:
  11. tum pueri nautis, pueris convicia nautae
  12. ingerere: ‘huc adpelle’; ‘trecentos inseris’; ‘ohe,
  13. iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur,
  14. tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
  15. avertunt somnos; absentem cantat amicam
  16. multa prolutus vappa nauta atque viator
  17. certatim; tandem fessus dormire viator