Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu
  2. necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
  3. hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros
  4. exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
  5. sic teneros animos aliena opprobria saepe
  6. absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
  7. perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
  8. ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
  9. largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
  10. consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
  11. porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
  12. hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
  13. occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
  14. inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
  15. conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
  16. inludo chartis. hoc est mediocribus illis
  17. ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
  18. multa poetarum veniat manus, auxilio quae
  19. sit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti te
  20. Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.