Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
  2. in cruce suffigat, Labeone insanior inter
  3. sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
  4. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  5. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  6. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
  7. qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
  8. mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
  9. porrecto iugulo historias captivus ut audit.
  10. conminxit lectum potus mensave catillum
  11. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  12. aut positum ante mea quia pullum in parte catini
  13. sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
  14. sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
  15. prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
  16. quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
  17. cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
  18. atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
  19. cum prorepserunt primis animalia terris,
  20. mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter