Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
  2. voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
  3. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
  4. currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
  5. Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
  6. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  7. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  8. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  9. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  10. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  11. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  12. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  13. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  14. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
  15. Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
  16. quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
  17. verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
  18. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
  19. cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
  20. cur in amicorum vitiis tam cernis acutum