Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  2. privatusque magis vivam te rege beatus.
  1. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
  2. atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
  3. siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
  4. quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
  5. famosus, multa cum libertate notabant.
  6. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
  7. mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
  8. emunctae naris, durus conponere versus.
  9. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
  10. ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
  11. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
  12. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  13. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  14. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  15. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  16. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  17. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli