Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
- mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
- maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
- quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
- dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
- frigus quo duramque famem propellere possit.
- hunc si perconteris, avi cur atque parentis
- praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
- omnia conductis coemens obsonia nummis,
- sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
- respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
- Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
- dives agris, dives positis in fenore nummis:
- quinas hic capiti mercedes exsecat atque
- quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
- nomina sectatur modo sumpta veste virili
- sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
- ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
- pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,
- quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti