Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
  2. Valgius et probet haec Octavius optimus atque
  3. Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
  4. ambitione relegata. te dicere possum,
  5. Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
  6. vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
  7. conpluris alios, doctos ego quos et amicos
  8. prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
  9. arridere velim, doliturus, si placeant spe
  10. deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
  11. discipularum inter iubeo plorare cathedras.
  12. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
  1. ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
  2. legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
  3. conposui pars esse putat similisque meorum
  4. mille die versus deduci posse. Trebati,
  5. quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
  6. omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
  7. optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
  8. transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,