Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  2. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  3. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  4. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  5. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  6. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  7. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  8. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  9. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  10. non ridet versus Enni gravitate minores,
  11. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  12. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis