Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- Nempe inconposito dixi pede currere versus
- Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
- ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
- urbem defricuit, charta laudatur eadem.
- nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
- et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
- ergo non satis est risu diducere rictum
- auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
- est brevitate opus, ut currat sententia neu se
- inpediat verbis lassas onerantibus auris,
- et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
- defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
- interdum urbani, parcentis viribus atque
- extenuantis eas consulto. ridiculum acri
- fortius et melius magnas plerumque secat res.
- illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
- hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
- Hermogenes umquam legit neque simius iste