Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
  2. suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
  3. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  4. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  5. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  6. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  7. at si cognatos nullo natura labore
  8. quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
  9. infelix operam perdas, ut siquis asellum
  10. in campo doceat parentem currere frenis.
  11. denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
  12. pauperiem metuas minus et finire laborem
  13. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  14. Umidius quidam; non longa est fabula: dives
  15. ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
  16. non umquam servo melius vestiret, ad usque
  17. supremum tempus, ne se penuria victus
  18. opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
  19. divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
  20. ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic