Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. non defuisse masculae libidinis
  2. Ariminensem Foliam
  3. et otiosa credidit Neapolis
  4. et omne vicinum oppidum,
  5. quae sidera excantata voce Thessala
  6. lunamque caelo deripit.
  7. hic inresectum saeva dente livido
  8. Canidia rodens pollicem
  9. quid dixit aut quid tacuit? “o rebus meis
  10. non infideles arbitrae,
  11. Nox et Diana, quae silentium regis,
  12. arcana cum fiunt sacra,
  13. nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
  14. iram atque numen vertite.
  15. formidulosis cum latent silvis ferae
  16. dulci sopore languidae,
  17. senem, quod omnes rideant, adulterum
  18. latrent Suburanae canes
  19. nardo perunctum, quale non perfectius
  20. meae laborarint manus.