Carmen Saeculare
Horace
Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.
- Phoebe silvarumque potens Diana,
- Lucidum caeli decus, o colendi
- Semper et culti, date quae precamur
- Tempore sacro,
- Quo Sibyllini monuere versus
- Virgines lectas puerosque castos
- Dis quibus septem placuere colles
- Dicere carmen.
- Alme Sol, curru nitido diem qui
- Promis et celas aliusque et idem
- Nasceris, possis nihil urbe Roma
- Visere maius !
- Rite maturos aperire partus
- Lenis, Ilithyia, tuere matres,
- Sive tu Lucina probas vocari
- Seu Genitalis:
- Diva, producas subolem patrumque
- Prosperes decreta super iugandis
- Feminis prolisque novae feraci
- Lege marita,