Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. non incisa notis marmora publicis,
  2. per quae spiritus et vita redit bonis
  3. post mortem ducibus, non “celeres fugae
  4. reiectaeque retrorsum Hannibalis minae”
  5. non “incendia Karthaginis inpiae”,
  6. eius, “qui domita nomen ab Africa
  7. lucratus rediit”, clarius indicant
  8. laudes quam “Calabrae Pierides” neque,
  9. si chartae sileant quod bene feceris,
  10. mercedem tuleris. quid foret Iliae
  11. Mavortisque puer, si taciturnitas
  12. obstaret meritis invida Romuli?
  13. ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
  14. virtus et favor et lingua potentium
  15. vatum divitibus consecrat insulis.
  16. dignum laude virum Musa vetat mori,
  17. caelo Musa beat. sic Iovis interest
  18. optatis epulis inpiger Hercules,
  19. clarum Tyndaridae sidus ab infimis
  20. quassas eripiunt aequoribus ratis,