Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Quem tu, Melpomene, semel
  • nascentem placido lumine videris,
  • illum non labor Isthmius
  • clarabit pugilem, non equos inpiger
  • curru ducet Achaico
  • victorem neque res bellica Deliis
  • ornatum foliis ducem,
  • quod regum tumidas contuderit minas,
  • ostendet Capitolio:
  • sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
  • et spissae nemorum comae
  • fingent Aeolio carmine nobilem.
  • Romae principis urbium
  • dignatur suboles inter amabilis
  • vatum ponere me choros
  • et iam dente minus mordeor invido.
  • o testudinis aureae
  • dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
  • o mutis quoque piscibus
  • donatura cycni, si libeat, sonum,