Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Audivere, Lyce, di mea vota, di
  • audivere, Lyce: fis anus et tamen
  • vis formosa videri
  • ludisque et bibis inpudens
  • et cantu tremulo pota Cupidinem
  • lentum sollicitas. ille virentis et
  • doctae psallere Chiae
  • pulcris excubat in genis.
  • inportunus enim transvolat aridas
  • quercus et refugit te quia luridi
  • dentes, te quia rugae
  • turpant et capitis nives.
  • nec Coae referunt iam tibi purpurae
  • nec cari lapides tempora, quae semel
  • notis condita fastis
  • inclusit volucris dies.
  • quo fugit venus, heu, quove color, decens
  • quo motus? quid habes illius, illius,
  • quae spirabat amores,
  • quae me surpuerat mihi