Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Mercuri, nam te docilis magistro
  • movit Amphion lapides canendo,
  • tuque testudo resonare septem
  • callida nervis,
  • nec loquax olim neque grata, nunc et
  • divitum mensis et amica templis,
  • dic modos, Lyde quibus obstinatas
  • adplicet auris,
  • quae velut latis equa trima campis
  • ludit exsultim metuitque tangi
  • nuptiarum expers et adhuc protervo
  • cruda marito.
  • tu potes tigris comitesque silvas
  • ducere et rivos celeres morari;
  • cessit immanis tibi blandienti
  • ianitor aulae
  • Cerberus, quamvis furiale centum
  • muniant angues caput eius atque
  • spiritus taeter saniesque manet
  • ore trilingui;