Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • submovere litora,
  • parum locuples continente ripa;
  • quid quod usque proximos
  • revellis agri terminos et ultra
  • limites clientium
  • salis avarus? pellitur paternos
  • in sinu ferens deos
  • et uxor et vir sordidosque natos.
  • nulla certior tamen
  • rapacis Orci fine destinata
  • aula divitem manet
  • erum. quid ultra tendis? aequa tellus
  • pauperi recluditur
  • regumque pueris nec satelles Orci
  • callidum Promethea
  • revexit auro captus; hic superbum
  • Tantalum atque Tantali
  • genus coercet, hic levare functum
  • pauperem laboribus
  • vocatus atque non vocatus audit.