Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires.”

Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.

Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.

Ille nee castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus: itaque inops consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire prohibitis.

Biduum irae

p.320
datum est: tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.

Hinc repetens, quae emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum,

tamquam solus Macedoniam visurus esset. Iam in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat. Quis distributis vetera cremari iussit.

Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo in aedificanda classe amborum studio usus.

Oppida quoque duo condidit: quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum Bucephala, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem.

Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus pro-

p.321
cedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae possent.

Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur:

hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi obtinebant.

Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia.

Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit.