Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant,

pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit.

Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti.

Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et,

quia non sequebatur, ferro amputare coepit. Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.

Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quae accepi.

Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.

Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.

Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem supe-

p.313
rare decreverat transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum:

percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit,

excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.

Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.

Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur.

Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.