Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem,

quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit,

tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt.

Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat:

cum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica et rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora,

p.266
cum undique tempestatis violentia maior, quam vita batur, occurreret.

Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora,

quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat.

Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.

Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique,

ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.