Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant,

nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet.

Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo,

tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam communis militem, emisit in beluas.

Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis coepit.

Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus.

Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum.

Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum erat —

pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omittebat.

Ergo elephanti vulneribus

p.305
tandem fatigati suos impetu sternunt, et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Iamque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur,

cum Porus destitutus a pluribus tela multa ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur.

Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.

Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis.

Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit posito magis rege quam effuso.

Itaque, dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori.

At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: “Agnosco,” inquit, “Taxilis fratrem, imperii regnique sui proditoris,” et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus penetravit ad tergum.

Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam

p.306
peditemque sequenti hosti obiecit.

Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit.

Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque — ita enim instituti erant — demisere corpora in terram.

Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur.