Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant:

ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet.

Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius executurum.

Sed clausae erant aures obstrepente ira: itaque inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi.

Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas.

Et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit.

Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus: “I nunc,” inquit, “ad Philippum et Parmenionem et Attalum.”

Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit.

Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri,

p.258
servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus.