Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege,

quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent.

Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.

Hinc inter iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat.

Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur.

Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus.

Ad ultimum: “Si moriendum,” inquit, “est pro te, Clitus est primus: at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt.

Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae

p.256
ad me pertinent, transeo.

Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse.