Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.

Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.

Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.

Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.

Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae,

quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque м et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.

Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem

p.243
Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam:

moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas. Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen.

Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.

Ipse Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat.