Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ceterum cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit.

Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat,

quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum.

Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi,

p.237
quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret.

Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt.

Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.

Plura nec dici res desideravit nec rex dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.

Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.

Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur.

Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.