Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit.

Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora anna portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant.

Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.

Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent.

CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius

p.146
quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere.

Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palan tes, superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis.

Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant.

Sed nomen Alexandri et fama,

maximum in bello utique momen tum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet.

Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.

Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.

Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur :

D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte

p.147
ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur.

Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat.

Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.

Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.

Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.

Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.

Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis[*](Verba quae secuntur usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius. In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel hic desunt plura (B).) gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus

p.148
gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen induisissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderct. “Itaque te,” inquit, “quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.” Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: “Ergo,” inquit, “hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.” Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem
p.149
infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi regem regum et deorum consanguineum salutarent; magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.

p.150

Dum[*](Verba quae secuntur usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius. In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel hic desunt plura (B). ) haec in Asia geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit: is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum. Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli movendi captabant. Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talento decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Maccdonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui ad bellum ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum consilia clades ad Issum — nam ea intervenerat — adeo non interpellavit, ut etiam adiuvaret. Quippe fugientem insecutus Alexander in loca in dies longinquiora rapiebatur, et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitude in Graeciam fuga se receperat: quorum octo milia pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta milia militum recensuit. Advenerat etiam ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam eorum fidem cognoverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam a Lacedaemoniis Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturus. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset. Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia

p.152
momenti motus istius inclinatio futura esset: quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum, Macedoniae castellum, cum Antipatri militibus congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se adiunxerunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec circumsessa non multum a deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, fortissime congressi essent, ac Macedones inpigerrime resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper retulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte