Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet.
His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant,
parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores — quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt.
XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt.
Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis: II milia,
in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.