Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce.
Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque,
quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus,
iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere,
sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat.