Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque.

Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum.

Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui.

Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce.

Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

p.373
Et,

hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.

Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque,

quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,

mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus,

iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,

iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere,

sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.

Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat.

Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.

Fatendum est tamen, cum pluri-

p.374
mum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium i(??) potestate habuit. Quotiens illum a morte revoca vit!

quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret.

Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.