Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, [*](marinum SAac. ) [*](quaecunque A2ac: quae SA1. ) [*](ἠχοῦσ om. ac. ) [*](alvearia ac: albaria SA. ) [*](alvos A2c: albos SA1: alveos a. ) [*](frigent SAa: rigent c. ) [*](opere textorio edd.: opererio S: operario Aa: opere vitorio c. )

v.2.p.444
ligno cavae[*]()arboris aut [*]()in tabulas desectae fabricabuntur.

Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,[*]()vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.

Itaque non assentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos: neque enim solum id repugnat rationibus domini, quod immobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit; (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patris-familias) sed, quod ipsarum apium causa [*]()fieri debet, cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas conveniet[*]()in aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt,[*]()hoc maxime vitandum est.

Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur: [*]()easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre. [*](cave SA: cavatae ac. ) [*](aut ac: om. SA. ) [*](fingantur ac: finguntur SA. ) [*](causa ac: coriosa SA. ) [*](conveniet SAa: -at c. ) [*](poterint S: -ant Aac. ) [*](pro teguntur SAac. )

v.2.p.446