Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.

Verum [*]()si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,[*]()sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea [*](arbusto SAac. ) [*](post oleribus add. et stercorosis herbis a: om. SA: et stercoris herbis c (in marg.) A. ) [*](verum A2ac: vel et S: vellet A1. ) [*](congruent A2oc: congluent SA1. )

v.2.p.440
curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter.

Sed ubicumque fuerint alvearia [*]()non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo [*]()condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis [*]()ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.

Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi [*]()ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta [*]()manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.

Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus [*](alvearia A2ac: albaria SA1, ) [*](quo om. SAac. ) [*](alveis A2ac: alubis SA. ) [*](prima novi edd.: vere novo SAac. ) [*](extracta SA1: extructo A2ac. )

v.2.p.442
immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.

Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:[*]()quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque [*]()utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant ἠχοῦσ. [*]()