Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [*]()rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,[*]()et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur,

sed quia praebent plurimum mellis. Arborum [*]()vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,[*]()tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus [*]()ac tiliae. Solae [*]()ex omnibus nocentes [*](ut et SAac. ) [*](viduae ac: vide SA. ) [*](satureiam ac: satyram etiam S: satyratis A. ) [*](marinum SAac. ) [*](arborum SAa: arbores c. ) [*](tamarices edd.: amaracus SAac. ) [*](post lentiscus add. et odorata cedrus Aac: om. S. ) [*](solae A: sole ac: sola S. )

v.2.p.436

taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo [*]()solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,[*]()tum puniceae [*]()rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.[*]()Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant:

ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον [*]()

vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis [*]()compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) [*]()saporis praecipui mella reddit thymus.[*]()Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus [*]()ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis [*]()ac ziziphi flores, reliquaque, quae [*]()proposuimus, cibaria.