Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.

Maximus autem annuus [*]()earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo [*]()amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui [*]()citra satietatem [*]()tali non [*]()nocente cibo: quo [*]()cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,[*]()quae sunt eius generis [*]()arboribus consitae, raro frequentes durent apes.

Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideri[*]()potest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:[*]()

volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae- [*](possit Sac: potest A. ) [*](maximus autem annuus Schneider: maximumque vel minimum annuus S: maximusque vel minimus annuus Aa. ) [*](et quo (quos a) amara ulmi ac: quo samaras ulmis SA. ) [*](alioqui SA: alioquin ac. ) [*](sacietatem S: satietatem Aac. ) [*](non om. SAac. ) [*](quo om. SAac. ) [*](in regionibus Italiae ac: in geniobus; taliae SA. ) [*](generis SAac. ) [*](provideri ac: -ero SA. ) [*](audeo SA: audet ac. a Minor troubles, distinet from pestilentia, which is what is now called ' bee-pest' or ' foul brood.' b Now called ' dysentery.' )

v.2.p.474
cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae [*]()reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo [*]()facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.

Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus, aegris examinibus exhibenda[*]()censemus. Nam vel grana mali Punici [*]()tunsa et vino Amineo conspersa,[*]()vel uvae passae cum rore Syriaco [*]()pari mensura [*]()pinsitae et austero vino insuccatae [*]()dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata,

ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem [*]()marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt.

Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora[*]()domiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus [*](enectae Aac: -a S. ) [*](qui SA: quo ac. ) [*](ad exhibenda SAac. ) [*](Punici ac: -a SA. ) [*](consparsam SA: consparsa a; conspersa c. ) [*](sutorio SAac. ) [*](mensura SAac. ) [*](insucatae ac: insucae SA. ) [*](ros ac: robore SA. ) [*](corpora ac: -is SA. )

v.2.p.476
offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla [*]()vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere.

Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex [*]()integro recens ponatur; deinde ut fumigentur.

Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.[*]()Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis [*]()submoveri reges [*]()debent.[*]()Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur.

Sed et id [*]()cum fiet. animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, [*](galla ac: galle SA. ) [*](cuius et SA: cibus ex a: om. c. ) [*](laetaturas scripsi: laetatura Aac: letatur S. ) [*](plebis ac: plebes SA. ) [*](reges ac: regi SA. ) [*](debent SA: debere ac. ) [*](et id a: sed id c: sed sit SA. a See note on p. 260. b Of Soli in Cyprus, who, with Philiscus of Thasos, wrote a book on bees (Pliny, N.H. XI. § 9). )

v.2.p.478
et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt [*]()exerentes capita. Nam si favos immaturo [*]()fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint.

Saepe etiam vitio quod [*]()Graeci φαγέδαιναν [*]()vocant, intereunt. Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se [*]()posse, non nunquam evenit, consummatis [*]()operibus cereis, ut, dum examen conquirendi [*]()mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua [*]()paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuae .cerarum partes [*]()computrescunt,[*]()et vitiis paulatim serpentibus, corrupto [*]()melle, ipsae quoque apes intereunt.

Id ne fiat, vel duo populi [*]()coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum [*]()hebes [*]()ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt.

Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- [*](crodunt ac: produnt S: produn A. ) [*](immaturo ac: -os SA. ) [*](quod ac: om. SA. ) [*](φαγέδαιναν A2: φαγέδεναν S: om. ac. ) [*](se om. SA. ) [*](consumatis ac: cum summas S: consummas A. ) [*](conquirendi ac: -is SA. ) [*](reliqua ac: aliqua SA. ) [*](partes om. S. ) [*](cum putrescant c: partescum S: patescunt A: patescant a. ) [*](corrupto ac: -a SA. ) [*](admotum SAac. ) [*]( hebes Sac: habes A. )

v.2.p.480
ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis [*]()fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt.

Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva [*]()floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae non[*]()possint exire alvorum exitus praecludi,[*]()ut ab opere [*]()mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.