Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum [*](alio scripsi: aliquo codd. ) [*](examine ac: -a SA. ) [*](eligitur SAac. ) [*](duas ac: dius SA. )

v.2.p.468
conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis triduo fere clausas habere.

Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo [*]()poenis ac mortibus afficiuntur.[*]()Illi quidem incommodo, quod iuniori [*]()examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur.

Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quae sine imperio sunt, rector constituitur. Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.

Nam ubi cognita est clades frequentis alvi, si quos habet favos, oportet considerare: tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae [*]()quam sunt reliqua foramina,

quibus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem [*]()affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat. ex vermiculo,[*]()ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii [*](spernendo SAa: -os c. ) [*](afficiuntur c: afficitur SA: afficiunt a. ) [*](iuveniori SA: iuniori ac. ) [*](apparet eminentior et laxioris ac: om. SA. ) [*](quidem ac: quae quidam SA. ) [*](vermiculo Gesner: vernaculo SAac. )

v.2.p.470
seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.