Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum [*](alio scripsi: aliquo codd. ) [*](examine ac: -a SA. ) [*](eligitur SAac. ) [*](duas ac: dius SA. )

v.2.p.468
conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis triduo fere clausas habere.

Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo [*]()poenis ac mortibus afficiuntur.[*]()Illi quidem incommodo, quod iuniori [*]()examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur.

Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quae sine imperio sunt, rector constituitur. Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.