Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres [*]()arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava [*]()transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.

Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- [*](destinatur SAac. ) [*](si naturalis—inducitur om. S. ) [*](contineant c: contineat SAa. ) [*](pro cuiusque ac: ut pro cuius S: ut pro cuiusque A. ) [*](haud dubie c: id haud dubio a: ita ut dubiis SA. ) [*](crudo latere c: crudo lateri SA: crudeliter a. ) [*](teres Gesner: teris SA: veteris ac. ) [*](cuca SA: cavoa ac. )

v.2.p.424
non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiae[*]()copia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum,

quod est maxime praedictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat [*]()praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,[*]()tum[*]()et arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula, quae domesticarum.

Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque [*]()etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut [*]()intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.