Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.

Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;[*]()verum quod semine huius maxime delectatur.[*]()Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.

Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,[*]()sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare: quo- [*](id genus ac: ingenuus SA. ) [*](temporibus om. SA. ) [*](crescit SA: gliscit ac. ) [*](crassescat SA: -ant a. ) [*](delectatur SA: -antur ac. ) [*](efficiunt Aac: fiunt S. )

v.2.p.370
niam si id faciant, corpori detrahunt. In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.

Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur; tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.