Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant.

Sed omnis sal,[*]()quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.