Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius [*](eaque ac: que S: quae A. ) [*](reponat ac: reponant SA. ) [*](post similibus add. animalibus ac. ) [*](quae om. SA. ) [*](speculari parientes ac: specularientes SA. ) [*](observare itaque dum edant ova et ac: observare dum edant ova itaque dum et S: observare idum edant ova itaque dum et A. ) [*](incubandi ac: incubando SA. ) [*]( per nares traiecta ac: per nasi et a S: per nasia et a A. )

v.2.p.344
excludunt, aliae editos pullos commodius educant.[*]()At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet.[*]()

Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,[*]()dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant [*]()enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri.

Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,[*]()nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,[*]()nec his pauciora: unum et viginti Aprili:[*]()tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.[*]()Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.

Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis [*](educant a: educent SAc. ) [*](convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c. ) [*](exclusi edd.: excusi SA: excussi ac. ) [*](negant Aa: necant S: negat c. ) [*](impar observatur om. S. ) [*](Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac. ) [*](unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c. ) [*](totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac. )

v.2.p.346
locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.

Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavonino[*]()et anserino, paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et haec quam maxima: nam ex pusillis aves minimae [*]()nascuntur.